- STORAX
- STORAXapud Terentium in Adelphis, Act. 1. sc. 1. v. 1.Storax, non rediit hâc nocte a cena Aeschinus:nomen pueri est, ab odore, ut ait Donatus. Στύραξ nimirum in Graeca fabula hic puer vocabatur. Est autem Storax, uti Virgilius vocat in Scylla:Et storace Idaeo vinctos perfusa capillos.Seu Styrax, ut perpetuo appellat Plin. l. 12. c. 25. aromatis species, per se odorata, cuius duo genera facit Dioscorides, alterum magis concretum, ad instar gummis, adeoque alterum χριςτὸν, alterum θυμιατὸν. Nempe arbore a vermiculis, quos codici eius innasci, ἐγγίνεςθαι, ait Strabo, erosâ exinanitâque, et omni exhaustâ scobe cum plurimo succo, gutta seu lacrima, quae postea egeri consuevit, more gummis concrescens, virgis illis styracis, exenteratae arundini similibus, adhaerescebat et concrescebat, unde καλαμίτης ςτύραξ Graecis dictus est, eratque purissimus et mundissimus, adeoque rarissimus. At ille, qui in terram distillabat cum scobe arboris et corticis egestus ac effusus, immundus, et limpurior erat, ac χυματίας dictus est. In illo, sicciori scil. genere, albida et pellucida lacrima probabatur, et gummi similis. De hoc Dioscorides, probari dicit, τὸν ξανθὸν καὶ λιπαρὸν ῤητινώδη, θρόμβους ἔχοντα ὑπολἐυκους, καὶ εν τῷ μαλάςςεςθαι ἀνίεντα ὑγρασίαν τινὰ μελιτώδη, flavum et pinguem, resinosum, grumos habentem albentes et qui dum malaxatur ac subigitur, melleum quendam liquorem emittit. Ubi liquor ille melleus, qui e storace premitur, nihil aliud est, quam liquidus storax, quemadmodum e myrrha similiter, qui exprimebatur liquor, myrrha erat liquida, Stacte hinc dicta, quae per se unguentum faciebat, uti storax, quô capillos perfundi consuevisse, Virgilius supra innuit. Quae duo male Arabes et Neoterici omnes Medici confundunt, ob magnm storacis vulgaris, cum myrrha, affinitatem, cum stacten nullam iam habeamus, nec myrrha ipsa satis sincere ad nos advehatur. Utebantur autem storacis thymiamate Veteres in ceremoniis Deorum; arabes etiam et Sabaei, acri eius odore, ad odorum suorum thuris et myrrhae fastidia abigenda: qui praestantissimus e Pamphylia advehebatur, in massa et in pellibus hircinis ac saccis, non secus ac myrrha et alia gummium genera; quemad modum hodie in vesicis affertur aut massa, uti pluribus videre est, apud Salmas: ad Solin. p. 541. et seqq. Vide quoque supra Calamites styrax. A' Storace, dictum postea colorem ipsum storacis, vel stauracis, stauracinum, unde stauracinae vesies, apud Anastasium Bibliothec. et Hariulfum l. 2. c. 10. censet Car. du Fresne, ut vidimus supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.